Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
  2. Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
  3. Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
  4. Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
  5. Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
  6. Sulphureusque color carnificesque pedes.
  7. Non Albana mihi sit comissatio tanti
  8. Nec Capitolinae pontificumque dapes;
  9. Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
  10. Et Vaticani perfida vappa cadi.
  11. Convivas alios cenarum quaere magister,
  12. Quos capiant mensae regna superba tuae:
  13. Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
  14. Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
  1. Crinitae Line paedagoge turbae,
  2. Rerum quem dominum vocat suarum
  3. Et credit cui+ Postumilla dives
  4. Gemmas, aurea, vina, concubinos:
  5. Sic te perpetua fide probatum
  6. Nulli non tua praeferat patrona: