Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Si fortunatum fieri me credis et heres
  2. Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
  3. Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
  4. Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
  5. Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
  6. Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
  7. Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
  8. Sulphureusque color carnificesque pedes.
  9. Non Albana mihi sit comissatio tanti
  10. Nec Capitolinae pontificumque dapes;
  11. Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
  12. Et Vaticani perfida vappa cadi.
  13. Convivas alios cenarum quaere magister,