Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
  2. Sanos, Classice, nunc nega poetas.
  1. Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
  2. Et non esse putas haec mea vota, volo:
  3. Si fortunatum fieri me credis et heres
  4. Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
  5. Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
  6. Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
  7. Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
  8. Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
  9. Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
  10. Sulphureusque color carnificesque pedes.
  11. Non Albana mihi sit comissatio tanti
  12. Nec Capitolinae pontificumque dapes;
  13. Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
  14. Et Vaticani perfida vappa cadi.
  15. Convivas alios cenarum quaere magister,
  16. Quos capiant mensae regna superba tuae:
  17. Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
  18. Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
  1. Crinitae Line paedagoge turbae,
  2. Rerum quem dominum vocat suarum
  3. Et credit cui+ Postumilla dives
  4. Gemmas, aurea, vina, concubinos:
  5. Sic te perpetua fide probatum
  6. Nulli non tua praeferat patrona:
  7. Succurras misero, precor, furori
  8. Et serves aliquando neglegenter
  9. Illos qui male cor meum perurunt,
  10. Quos et noctibus et diebus opto
  11. In nostro cupidus sinu videre,
  12. Formosos, niveos, pares, gemellos,
  13. Grandes, non pueros, sed uniones.
  1. Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas
  2. Et non unius balnea solus habes,
  3. Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
  4. Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
  5. Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
  6. Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
  7. Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam