Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
  2. Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?
  1. Facundos mihi de libidinosis
  2. Legisti nimium, Sabelle, versus,
  3. Quales nec Didymi sciunt puellae
  4. Nec molles Elephantidos libelli.
  5. Sunt illic Veneris novae figurae,
  6. Quales perditus audeat fututor,
  7. Praestent et taceant quid exoleti,
  8. Quo symplegmate quinque copulentur,
  9. Qua plures teneantur a catena,
  10. Extinctam liceat quid ad lucernam.
  11. Tanti non erat, esse te disertum.
  1. Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
  2. Qui geris et studio corda propinqua meis;
  3. Carmina cum facias soli cedentia fratri,
  4. Pectore non minor es, sed pietate prior.
  5. Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
  6. Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
  7. Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
  8. Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
  1. Haedina tibi pelle contegenti
  2. Nudae tempora verticemque calvae,
  3. Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
  4. Qui dixit caput esse calceatum.
  1. Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
  2. Nec tecum possum vivere, nec sine te.
  1. Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
  2. Sanos, Classice, nunc nega poetas.
  1. Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
  2. Et non esse putas haec mea vota, volo: