Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ore tener, latus pectore, crure glaber,
  2. Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
  3. Non est quod timeas, Candide: non futuit.
  1. Odi te, quia bellus es, Sabelle.
  2. Res est putida bellus et Sabellus.
  3. Bellum denique malo, quam Sabellum.
  4. Tabescas utinam, Sabelle belle!
  1. Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  2. Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
  3. Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
  4. Res una est, sine me quam facis, et taceo.
  5. Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
  6. 'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
  1. Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
  2. Et dici cupis et cupis videri.
  1. Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
  2. Hac qua lege viro nubere virgo solet.
  3. Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
  4. Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
  5. Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur