Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
  2. Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
  3. Ut verum loquar, optimus malorum es.
  4. Pisones Senecasque Memmiosque
  5. Et Crispos mihi redde, sed priores:
  6. Fies protinus ultimus bonorum.
  7. Vis cursu pedibusque gloriari?
  8. Tigrim vince levemque Passerinum:
  9. Nulla est gloria praeterire asellos.
  1. Nasutus nimium cupis videri.
  2. Nasutum volo, nolo polyposum.
  1. Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
  2. Incedit tota notus in urbe nimis,
  3. Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
  4. Ore tener, latus pectore, crure glaber,
  5. Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
  6. Non est quod timeas, Candide: non futuit.
  1. Odi te, quia bellus es, Sabelle.
  2. Res est putida bellus et Sabellus.
  3. Bellum denique malo, quam Sabellum.
  4. Tabescas utinam, Sabelle belle!
  1. Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  2. Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
  3. Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
  4. Res una est, sine me quam facis, et taceo.
  5. Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
  6. 'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
  1. Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
  2. Et dici cupis et cupis videri.
  1. Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
  2. Hac qua lege viro nubere virgo solet.
  3. Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
  4. Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
  5. Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
  6. Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?
  1. Facundos mihi de libidinosis
  2. Legisti nimium, Sabelle, versus,
  3. Quales nec Didymi sciunt puellae
  4. Nec molles Elephantidos libelli.
  5. Sunt illic Veneris novae figurae,
  6. Quales perditus audeat fututor,
  7. Praestent et taceant quid exoleti,
  8. Quo symplegmate quinque copulentur,
  9. Qua plures teneantur a catena,
  10. Extinctam liceat quid ad lucernam.
  11. Tanti non erat, esse te disertum.
  1. Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
  2. Qui geris et studio corda propinqua meis;
  3. Carmina cum facias soli cedentia fratri,
  4. Pectore non minor es, sed pietate prior.
  5. Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
  6. Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
  7. Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
  8. Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.