Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed iucunda tamen fuere plura;
  2. Et si calculus omnis huc et illuc
  3. Diversus bicolorque digeratur,
  4. Vincet candida turba nigriorem.
  5. Si vitare velis acerba quaedam
  6. Et tristis animi cavere morsus,
  7. Nulli te facias nimis sodalem:
  8. Gaudebis minus et minus dolebis.
  1. Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
  2. Dicere percisum te mihi saepe soles.
  3. Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
  4. Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
  1. Libras quattuor aut duas amico
  2. Algentemque togam brevemque laenam,
  3. Interdum aureolos manu crepantis,
  4. Possint ducere qui duas Kalendas,
  5. Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
  6. Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
  7. Ut verum loquar, optimus malorum es.
  8. Pisones Senecasque Memmiosque
  9. Et Crispos mihi redde, sed priores:
  10. Fies protinus ultimus bonorum.
  11. Vis cursu pedibusque gloriari?
  12. Tigrim vince levemque Passerinum:
  13. Nulla est gloria praeterire asellos.
  1. Nasutus nimium cupis videri.
  2. Nasutum volo, nolo polyposum.
  1. Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
  2. Incedit tota notus in urbe nimis,
  3. Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
  4. Ore tener, latus pectore, crure glaber,
  5. Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
  6. Non est quod timeas, Candide: non futuit.
  1. Odi te, quia bellus es, Sabelle.
  2. Res est putida bellus et Sabellus.
  3. Bellum denique malo, quam Sabellum.
  4. Tabescas utinam, Sabelle belle!
  1. Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
  2. Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
  3. Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
  4. Res una est, sine me quam facis, et taceo.
  5. Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
  6. 'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
  1. Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
  2. Et dici cupis et cupis videri.
  1. Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,