Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
- Triginta mihi quattuorque messes
- Tecum, si memini, fuere, Iuli.
- Quarum dulcia mixta sunt amaris,
- Sed iucunda tamen fuere plura;
- Et si calculus omnis huc et illuc
- Diversus bicolorque digeratur,
- Vincet candida turba nigriorem.
- Si vitare velis acerba quaedam
- Et tristis animi cavere morsus,
- Nulli te facias nimis sodalem:
- Gaudebis minus et minus dolebis.
- Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
- Dicere percisum te mihi saepe soles.
- Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
- Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
- Libras quattuor aut duas amico
- Algentemque togam brevemque laenam,
- Interdum aureolos manu crepantis,
- Possint ducere qui duas Kalendas,
- Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
- Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
- Ut verum loquar, optimus malorum es.
- Pisones Senecasque Memmiosque
- Et Crispos mihi redde, sed priores:
- Fies protinus ultimus bonorum.
- Vis cursu pedibusque gloriari?
- Tigrim vince levemque Passerinum:
- Nulla est gloria praeterire asellos.
- Nasutus nimium cupis videri.
- Nasutum volo, nolo polyposum.
- Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
- Incedit tota notus in urbe nimis,
- Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
- Ore tener, latus pectore, crure glaber,
- Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
- Non est quod timeas, Candide: non futuit.
- Odi te, quia bellus es, Sabelle.
- Res est putida bellus et Sabellus.
- Bellum denique malo, quam Sabellum.