Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quid quaeris aedes vilicesque derides,
- Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
- Haec sarcinarum pompa convenit ponti.
- Ut pueros emeret Labienus vendidit hortos.
- Nil nisi ficetum nunc Labienus habet.
- Triginta mihi quattuorque messes
- Tecum, si memini, fuere, Iuli.
- Quarum dulcia mixta sunt amaris,
- Sed iucunda tamen fuere plura;
- Et si calculus omnis huc et illuc
- Diversus bicolorque digeratur,
- Vincet candida turba nigriorem.
- Si vitare velis acerba quaedam
- Et tristis animi cavere morsus,
- Nulli te facias nimis sodalem:
- Gaudebis minus et minus dolebis.
- Tamquam simpliciter mecum, Callistrate, vivas,
- Dicere percisum te mihi saepe soles.
- Non es tam simplex, quam vis, Callistrate, credi.
- Nam quisquis narrat talia, plura tacet.
- Libras quattuor aut duas amico
- Algentemque togam brevemque laenam,
- Interdum aureolos manu crepantis,
- Possint ducere qui duas Kalendas,
- Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas,
- Non es, crede mihi, bonus. Quid ergo?
- Ut verum loquar, optimus malorum es.
- Pisones Senecasque Memmiosque
- Et Crispos mihi redde, sed priores:
- Fies protinus ultimus bonorum.
- Vis cursu pedibusque gloriari?
- Tigrim vince levemque Passerinum:
- Nulla est gloria praeterire asellos.
- Nasutus nimium cupis videri.
- Nasutum volo, nolo polyposum.
- Hunc qui femineis noctesque diesque cathedris
- Incedit tota notus in urbe nimis,
- Crine nitens, niger unguento, perlucidus ostro,
- Ore tener, latus pectore, crure glaber,
- Uxori qui saepe tuae comes inprobus haeret,
- Non est quod timeas, Candide: non futuit.
- Odi te, quia bellus es, Sabelle.
- Res est putida bellus et Sabellus.
- Bellum denique malo, quam Sabellum.
- Tabescas utinam, Sabelle belle!
- Mentiris, credo: recitas mala carmina, laudo:
- Cantas, canto: bibis, Pontiliane, bibo:
- Pedis, dissimulo: gemma vis ludere, vincor:
- Res una est, sine me quam facis, et taceo.
- Nil tamen omnino praestas mihi. 'Mortuus,' inquis,
- 'Accipiam bene te.' Nil volo: sed morere.
- Non est, Tucca, satis, quod es gulosus:
- Et dici cupis et cupis videri.
- Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
- Hac qua lege viro nubere virgo solet.
- Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
- Nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
- Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
- Hoc satis? expectas numquid ut et pariat?
- Facundos mihi de libidinosis
- Legisti nimium, Sabelle, versus,
- Quales nec Didymi sciunt puellae
- Nec molles Elephantidos libelli.
- Sunt illic Veneris novae figurae,
- Quales perditus audeat fututor,
- Praestent et taceant quid exoleti,
- Quo symplegmate quinque copulentur,
- Qua plures teneantur a catena,
- Extinctam liceat quid ad lucernam.
- Tanti non erat, esse te disertum.
- Unice, cognato iunctum mihi sanguine nomen
- Qui geris et studio corda propinqua meis;
- Carmina cum facias soli cedentia fratri,
- Pectore non minor es, sed pietate prior.
- Lesbia cum lepido te posset amare Catullo,
- Te post Nasonem blanda Corinna sequi.
- Nec deerant zephyri, si te dare vela iuvaret;
- Sed tu litus amas. Hoc quoque fratris habes.
- Haedina tibi pelle contegenti
- Nudae tempora verticemque calvae,
- Festive tibi, Phoebe, dixit ille,
- Qui dixit caput esse calceatum.
- Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem:
- Nec tecum possum vivere, nec sine te.
- Vendunt carmina Gallus et Lupercus.
- Sanos, Classice, nunc nega poetas.
- Boletos et aprum si tamquam vilia ponis
- Et non esse putas haec mea vota, volo:
- Si fortunatum fieri me credis et heres
- Vis scribi propter quinque Lucrina, vale.
- Lauta tamen cena est: fateor, lautissima, sed cras
- Nil erit, immo hodie, protinus immo nihil,
- Quod sciat infelix damnatae spongia virgae
- Vel quicumque canis iunctaque testa viae:
- Mullorum leporumque et suminis exitus hic est,
- Sulphureusque color carnificesque pedes.
- Non Albana mihi sit comissatio tanti
- Nec Capitolinae pontificumque dapes;
- Inputet ipse deus nectar mihi, fiet acetum
- Et Vaticani perfida vappa cadi.
- Convivas alios cenarum quaere magister,
- Quos capiant mensae regna superba tuae:
- Me meus ad subitas invitet amicus ofellas:
- Haec mihi, quam possum reddere, cena placet.
- Crinitae Line paedagoge turbae,
- Rerum quem dominum vocat suarum
- Et credit cui+ Postumilla dives
- Gemmas, aurea, vina, concubinos:
- Sic te perpetua fide probatum
- Nulli non tua praeferat patrona:
- Succurras misero, precor, furori
- Et serves aliquando neglegenter
- Illos qui male cor meum perurunt,
- Quos et noctibus et diebus opto
- In nostro cupidus sinu videre,
- Formosos, niveos, pares, gemellos,
- Grandes, non pueros, sed uniones.
- Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas
- Et non unius balnea solus habes,
- Et tibi centenis stat porticus alta columnis,
- Calcatusque tuo sub pede lucet onyx,
- Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit,
- Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
- Atria longa patent. Sed nec cenantibus usquam
- Nec somno locus est. Quam bene non habitas!
- Tam saepe nostrum decipi Fabullinum,
- Miraris, Aule? semper homo bonus tiro est.
- Tempora Pieria solitus redimire corona,
- Nec minus attonitis vox celebrata reis,
- Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus,
- Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
- Dulcis in Elysio narraris fabula campo,
- Et stupet ad raptus Tyndaris ipsa tuos:
- Tu melior, quae deserto raptore redisti,
- Illa virum voluit nec repetita sequi.
- Ridet et Iliacos audit Menelaus amores:
- Absolvit Phrygium vestra rapina Parim.
- Accipient olim cum te loca laeta piorum,
- Non erit in Stygia notior umbra domo:
- Non aliena videt, sed amat Proserpina raptas:
- Iste tibi dominam conciliabit amor.
- Nummi cum tibi sint opesque tantae,
- Quantas civis habet, Paterne, rarus,
- Largiris nihil incubasque gazae,
- Ut magnus draco, quem canunt poetae
- Custodem Scythici fuisse luci.
- Sed causa, ut memoras et ipse iactas,
- Dirae filius est rapacitatis.
- Ecquid tu fatuos rudesque quaeris,
- Inludas quibus auferasque mentem?