Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
- Macte animi, quem rarus habes, morumque tuorum,
- Quos Numa, quos hilaris possit habere Cato.
- Largiri, praestare, breves extendere census,
- Et dare quae faciles vix tribuere dei,
- Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
- Temporibusque malis ausus es esse bonus.
- Longior undecimi nobis decimique libelli
- Artatus labor est et breve rasit opus.
- Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
- Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
- Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
- Ite sacra—iam non pulverulenta—via.
- Contigit Ausoniae procerum mitissimus aulae
- Nerva: licet toto nunc Helicone frui:
- Recta fides, hilaris clementia, cauta potestas
- Iam redeunt; longi terga dedere metus.
- Hoc populi gentesque tuae, pia Roma, precantur:
- Dux tibi sit semper talis, et iste diu.
- Toto vertice quot gerit capillos,
- Annos si tot habet Ligeia, trima est.
- Terrarum dea gentiumque Roma,
- Cui par est nihil et nihil secundum,
- Traiani modo laeta cum futuros
- Tot per saecula conputaret annos,
- Et fortem iuvenemque Martiumque
- In tanto duce militem videret,
- Dixit praeside gloriosa tali:
- 'Parthorum proceres ducesque Serum,
- Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni,
- Possum ostendere Caesarem; venite.'
- Palma regit nostros, mitissime Caesar, Hiberos,
- Et placido fruitur pax peregrina iugo.
- Ergo agimus laeti tanto pro munere grates:
- Misisti mores in loca nostra tuos.
- Habet Africanus miliens, tamen captat.
- Fortuna multis dat nimis, satis nulli.
- Parthenio dic, Musa, tuo nostroque salutem:
- Nam quis ab Aonio largius amne bibit?
- Cuius Pipleo lyra clarior exit ab antro?
- Quem plus Pierio de grege Phoebus amat?
- Et si forte—sed hoc vix est sperare—vacabit,
- Tradat ut ipse duci carmina nostra, roga,
- Quattuor et tantum timidumque brevemque libellum
- Commendet verbis 'Hunc tua Roma legit.'
- Omnia promittis, cum tota nocte bibisti;