Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nunc licet et fas est. Sed tu sub principe duro
  2. Temporibusque malis ausus es esse bonus.
  1. Longior undecimi nobis decimique libelli
  2. Artatus labor est et breve rasit opus.
  3. Plura legant vacui, quibus otia tuta dedisti:
  4. Haec lege tu, Caesar; forsan et illa leges.
  1. Quae modo litoreos ibatis carmina Pyrgos,
  2. Ite sacra—iam non pulverulenta—via.