Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sexagena teras cum limina mane senator,
  2. Esse tibi videor desidiosus eques,
  3. Quod non a prima discurram luce per urbem
  4. Et referam lassus basia mille domum.
  5. Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
  6. Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
  7. At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
  8. Et matutinum ferre patique lutum,
  9. Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
  10. Et subitus crassae decidit imber aquae
  11. Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
  12. Accedit gelidam servus ad auriculam
  13. Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
  14. Viginti nummis? non ego: malo famem,
  15. Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
  16. Et faciamus idem nec mereamur idem.
  1. Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
  2. Servum sic ego laudo, non amicum.
  1. Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
  2. Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
  3. Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
  4. Quodque viret Iani mense nec alget holus,
  5. Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
  6. Quaeque gerit similes candida turris aves,
  7. Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
  8. Has Marcella domos parvaque regna dedit.
  9. Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
  10. Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
  1. O Iuliarum dedecus Kalendarum,
  2. Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
  3. Quas non retentas pensione pro bima
  4. Portabat uxor rufa crinibus septem
  5. Et cum sorore cana mater ingenti.
  6. Furias putavi nocte Ditis emersas.
  7. Has tu priores frigore et fame siccus
  8. Et non recenti pallidus magis buxo
  9. Irus tuorum temporum sequebaris.
  10. Migrare clivom crederes Aricinum.
  11. Ibat tripes grabatus et bipes mensa,
  12. Et cum lucerna corneoque cratere