Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non rector Libyci niger caballi,
  2. Succinctus neque cursor antecedit;
  3. Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
  4. O si conscius esset hic Avitus,
  5. Aurem non ego tertiam timerem.
  6. Totus quam bene sic dies abiret!
  1. Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
  2. Idem, si pro me spondet agellus, habes:
  3. Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
  4. Credis coliculis arboribusque meis.
  5. Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
  6. Exilii comitem quaeris: agellus eat.
  1. A latronibus esse te fututam
  2. Dicis, Saenia: sed negant latrones.
  1. Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
  2. Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
  1. Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
  2. Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
  3. Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
  4. Inveniet, mappam qua ratione trahat:
  5. Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
  6. Casuras alte sic rapit Iris aquas.
  7. Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
  8. Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
  9. Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
  10. Praetori mappam surpuit Hermogenes.
  11. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
  12. Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
  13. Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
  14. Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
  15. Quamvis non modico caleant spectacula sole,
  16. Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
  17. Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
  18. Ad portum quotiens paruit Hermogenes.