Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Esset caeca decentior Philaenis.
- Dentibus atque comis—nec te pudet—uteris emptis.
- Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
- O iucunda, covinne, solitudo,
- Carruca magis essedoque gratum
- Facundi mihi munus Aeliani!
- Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
- In buccam tibi venerit, loquaris:
- Non rector Libyci niger caballi,
- Succinctus neque cursor antecedit;
- Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
- O si conscius esset hic Avitus,
- Aurem non ego tertiam timerem.
- Totus quam bene sic dies abiret!
- Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
- Idem, si pro me spondet agellus, habes:
- Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
- Credis coliculis arboribusque meis.
- Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
- Exilii comitem quaeris: agellus eat.
- A latronibus esse te fututam
- Dicis, Saenia: sed negant latrones.
- Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
- Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
- Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
- Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
- Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
- Inveniet, mappam qua ratione trahat:
- Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
- Casuras alte sic rapit Iris aquas.
- Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
- Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
- Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
- Praetori mappam surpuit Hermogenes.
- Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
- Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
- Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
- Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
- Quamvis non modico caleant spectacula sole,
- Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
- Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
- Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
- Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
- Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
- Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
- A cena semper rettulit Hermogenes.
- Sexagena teras cum limina mane senator,
- Esse tibi videor desidiosus eques,
- Quod non a prima discurram luce per urbem
- Et referam lassus basia mille domum.
- Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
- Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas: