Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec cito ridebit peregrini gloria partus,
  2. Romanam deceat quam magis esse nurum.
  3. Tu desiderium dominae mihi mitius urbis
  4. Esse iubes: Romam tu mihi sola facis.
  1. Quam sit lusca Philaenis indecenter,
  2. Vis dicam breviter tibi, Fabulle?
  3. Esset caeca decentior Philaenis.
  1. Dentibus atque comis—nec te pudet—uteris emptis.
  2. Quid facies oculo, Laelia? non emitur.
  1. O iucunda, covinne, solitudo,
  2. Carruca magis essedoque gratum
  3. Facundi mihi munus Aeliani!
  4. Hic mecum licet, hic, Iuvate, quidquid
  5. In buccam tibi venerit, loquaris:
  6. Non rector Libyci niger caballi,
  7. Succinctus neque cursor antecedit;
  8. Nusquam est mulio: mannuli tacebunt.
  9. O si conscius esset hic Avitus,
  10. Aurem non ego tertiam timerem.
  11. Totus quam bene sic dies abiret!
  1. Cum rogo te nummos sine pignore, 'non habeo' inquis;
  2. Idem, si pro me spondet agellus, habes:
  3. Quod mihi non credis veteri, Telesine, sodali,
  4. Credis coliculis arboribusque meis.
  5. Ecce, reum Carus te detulit: adsit agellus.
  6. Exilii comitem quaeris: agellus eat.
  1. A latronibus esse te fututam
  2. Dicis, Saenia: sed negant latrones.
  1. Poto ego sextantes, tu potas, Cinna, deunces:
  2. Et quereris quod non, Cinna, bibamus idem?
  1. Hermogenes tantus mapparum, %26%27%27, fur est,
  2. Quantus nummorum vix, puto, Massa fuit;
  3. Tu licet observes dextram teneasque sinistram,
  4. Inveniet, mappam qua ratione trahat:
  5. Cervinus gelidum sorbet sic halitus anguem,
  6. Casuras alte sic rapit Iris aquas.
  7. Nuper cum Myrino peteretur missio laeso,
  8. Subduxit mappas quattuor Hermogenes;
  9. Cretatam praetor cum vellet mittere mappam,
  10. Praetori mappam surpuit Hermogenes.
  11. Attulerat mappam nemo, dum furta timentur:
  12. Mantele a mensa surpuit Hermogenes.
  13. Hoc quoque si deerit, medios discingere lectos
  14. Mensarumque pedes non timet Hermogenes.
  15. Quamvis non modico caleant spectacula sole,
  16. Vela reducuntur, cum venit Hermogenes.
  17. Festinant trepidi substringere carbasa nautae,
  18. Ad portum quotiens paruit Hermogenes.
  19. Linigeri fugiunt calvi sistrataque turba,
  20. Inter adorantes cum stetit Hermogenes.
  21. Ad cenam Hermogenes mappam non attulit unquam,
  22. A cena semper rettulit Hermogenes.
  1. Sexagena teras cum limina mane senator,
  2. Esse tibi videor desidiosus eques,
  3. Quod non a prima discurram luce per urbem
  4. Et referam lassus basia mille domum.
  5. Sed tu, purpureis ut des nova nomina fastis
  6. Aut Nomadum gentes Cappadocumve petas:
  7. At mihi, quem cogis medios abrumpere somnos
  8. Et matutinum ferre patique lutum,
  9. Quid petitur? Rupta cum pes vagus exit aluta
  10. Et subitus crassae decidit imber aquae
  11. Nec venit ablatis clamatus verna lacernis,
  12. Accedit gelidam servus ad auriculam
  13. Et 'Rogat ut secum cenes Laetorius' inquit.
  14. Viginti nummis? non ego: malo famem,
  15. Quam sit cena mihi, tibi sit provincia merces,
  16. Et faciamus idem nec mereamur idem.
  1. Siccus, sobrius est Aper; quid ad me?
  2. Servum sic ego laudo, non amicum.
  1. Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini
  2. Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae,
  3. Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto,
  4. Quodque viret Iani mense nec alget holus,
  5. Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis,
  6. Quaeque gerit similes candida turris aves,
  7. Munera sunt dominae: post septima lustra reverso
  8. Has Marcella domos parvaque regna dedit.
  9. Si mihi Nausicaa patrios concederet hortos,
  10. Alcinoo possem dicere 'Malo meos.'
  1. O Iuliarum dedecus Kalendarum,
  2. Vidi, Vacerra, sarcinas tuas, vidi;
  3. Quas non retentas pensione pro bima
  4. Portabat uxor rufa crinibus septem
  5. Et cum sorore cana mater ingenti.
  6. Furias putavi nocte Ditis emersas.