Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Fons ibi Castalius vitreo torrente superbit,
  2. Unde novem dominas saepe bibisse ferunt:
  3. Ille dabit populo patribusque equitique legendum,
  4. Nec nimium siccis perleget ipse genis.
  5. Quid titulum poscis? versus duo tresve legantur,
  6. Clamabunt omnes te, liber, esse meum.
  1. Quod Flacco Varioque fuit summoque Maroni
  2. Maecenas, atavis regibus ortus eques,
  3. Gentibus et populis, hoc te mihi, Prisce Terenti,
  4. Fama fuisse loquax chartaque dicet anus
  5. Tu facis ingenium, tu, si quid posse videmur;
  6. Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.