Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Non licet hic vitae de brevitate queri:
- Tristius est leto leti genus: horrida vultus
- Abstulit et tenero sedit in ore lues,
- Ipsaque crudeles ederunt oscula morbi,
- Nec data sunt nigris tota labella rogis.
- Si tam praecipiti fuerant ventura volatu,
- Debuerant alia fata venire via.
- Sed mors vocis iter properavit cludere blandae,
- Ne posset duras flectere lingua deas.
- Mentitur qui te vitiosum, Zoile, dicit.
- Non vitiosus homo es, Zoile, sed vitium.
- Pierios vatis Theodori flamma penates
- Abstulit. Hoc Musis et tibi, Phoebe, placet?
- O scelus, o magnum facinus crimenque deorum,
- Non arsit pariter quod domus et dominus!
- Quod nimium lives nostris et ubique libellis
- Detrahis, ignosco: verpe poeta, sapis.
- Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas,
- Conpilas: et sic, verpe poeta, sapis.
- Illud me cruciat, Solymis quod natus in ipsis