Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sidere percussa est subito tibi, Zoile, lingua,
- Dum lingis. Certe, Zoile, nunc futues.
- Leniat ut fauces medicus, quas aspera vexat
- Adsidue tussis, Parthenopaee, tibi,
- Mella dari nucleosque iubet dulcesque placentas
- Et quidquid pueros non sinit esse truces.
- At tu non cessas totis tussire diebus.
- Non est haec tussis, Parthenopaee, gula est.
- Dives eras quondam: sed tunc pedico fuisti,
- Et tibi nulla diu femina nota fuit.
- Nunc sectaris anus. O quantum cogit egestas!
- Illa fututorem te, Charideme, facit.
- Multis iam, Lupe, posse se diebus
- Pedicare negat Charisianus.
- Causam cum modo quaererent sodales,
- Ventrem dixit habere se solutum.
- Intactas quare mittis mihi, Polla, coronas?
- A te vexatas malo tenere rosas.
- Carmina nulla probas molli quae limite currunt,
- Sed quae per salebras altaque saxa cadunt,