Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  2. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  3. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  4. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  5. Hoc fragrant pueri basia mane mei.
  6. Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
  7. Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
  1. Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,