Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
  2. Poma quod hiberna maturescentia capsa,
  3. Arbore quod verna luxuriosus ager;
  4. De Palatinis dominae quod Serica prelis,
  5. Sucina virginea quod regelata manu;
  6. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  7. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  8. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  9. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  10. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce: