Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
  2. Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
  3. Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
  4. Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
  5. Illa virum faciet; non bene virgo docet.
  1. Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
  2. Arguimur lentae crimine pigritiae.
  3. Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
  4. Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
  1. Litus beatae Veneris aureum Baias,
  2. Baias superbae blanda dona Naturae,
  3. Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
  4. Laudabo digne non satis tamen Baias.
  5. Sed Martialem malo, Flacce, quam Baias.
  6. Optare utrumque pariter, inprobi votum est.
  7. Quod si deorum munere hoc tibi detur,
  8. Quid gaudiorum est Martialis et Baiae!
  1. Cum sene communem vexat spado Dindymus Aeglen,
  2. Et iacet in medio sicca puella toro.
  3. Viribus hic, operi non est hic utilis annis: