Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Flammea texuntur sponsae, iam virgo paratur,
  2. Tondebit pueros iam nova nupta tuos.
  3. Pedicare semel cupido dabit illa marito,
  4. Dum metuit teli vulnera prima novi:
  5. Saepius hoc fieri nutrix materque vetabunt
  6. Et dicent 'Uxor, non puer, ista tibi est.'
  7. Heu quantos aestus, quantos patiere labores,
  8. Si fuerit cunnus res peregrina tibi!
  9. Ergo Suburanae tironem trade magistrae.
  10. Illa virum faciet; non bene virgo docet.
  1. Ad primum decuma lapidem quod venimus hora,
  2. Arguimur lentae crimine pigritiae.
  3. Non est ista viae, non est mea, sed tua culpa est,
  4. Misisti mulas qui mihi, Paete, tuas.
  1. Litus beatae Veneris aureum Baias,
  2. Baias superbae blanda dona Naturae,
  3. Ut mille laudem, Flacce, versibus Baias,
  4. Laudabo digne non satis tamen Baias.