Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
  2. Seque refert potius proposuisse mori.
  3. Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
  4. Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
  5. Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
  6. Tollunturque pedes. O medicina gravis!
  1. Drauci Natta sui vocat pipinnam,
  2. Collatus cui+ Gallus est Priapus.
  1. Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
  2. Constituisque horam constituisque locum.
  3. Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
  4. Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
  5. Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
  6. Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
  1. Curandum penem commisit Baccara Raetus
  2. Rivali medico. Baccara Gallus erit.
  1. Theca tectus ahenea lavatur
  2. Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
  3. Non sit cum citharoedus aut choraules?
  4. Non vis, ut puto, mentulam videre.