Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Inspiciturque tua mentula facta manu.
  2. Si te delectat numerata pecunia, vende
  3. Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
  4. Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
  5. Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
  6. Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
  7. Sed multo maior vendere luxuria est.
  1. Hystericam vetulo se dixerat esse marito