Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
  1. Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
  2. Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
  3. Poma quod hiberna maturescentia capsa,
  4. Arbore quod verna luxuriosus ager;
  5. De Palatinis dominae quod Serica prelis,
  6. Sucina virginea quod regelata manu;
  7. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  8. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  9. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  10. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  11. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  12. Hoc fragrant pueri basia mane mei.
  13. Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
  14. Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
  1. Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
  2. Spirat Apellea redditus arte Memor.
  1. Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
  2. Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
  1. Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
  2. Et mihi secura pocula trade manu
  3. Trita patrum labris et tonso pura ministro;
  4. Anticus mensis restituatur honor.
  5. Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
  6. In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
  1. Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
  2. Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
  1. Quisquis Flaminiam teris, viator,
  2. Noli nobile praeterire marmor.
  3. Urbis deliciae salesque Nili,
  4. Ars et gratia, lusus et voluptas,
  5. Romani decus et dolor theatri
  6. Atque omnes Veneres Cupidinesque
  7. Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
  1. Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
  2. Nam terra est illi quantulacumque gravis.
  1. Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
  2. Et quas horribiles legant Sabinae:
  3. Hic totus volo rideat libellus
  4. Et sit nequior omnibus libellis.
  5. Qui vino madeat nec erubescat
  6. Pingui sordidus esse Cosmiano,
  7. Ludat cum pueris, amet puellas,
  8. Nec per circuitus loquatur illam,
  9. Ex qua nascimur, omnium parentem,
  10. Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
  11. Versus hos tamen esse tu memento
  12. Saturnalicios, Apollinaris:
  13. Mores non habet hic meos libellus.
  1. Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
  2. Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
  3. Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
  4. Et Tartesiaca concrepat aera manu.
  5. O quotiens rigida pulsabis pallia vena,
  6. Sis gravior Curio Fabricioque licet!
  7. Tu quoque nequitias nostri lususque libelli
  8. Uda, puella, leges, sis Patavina licet.
  9. Erubuit posuitque meum Lucretia librum,
  10. Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.
  1. Non omnis nostri nocturna est pagina libri:
  2. Invenies et quod mane, Sabine, legas.
  1. Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;
  2. Sed rus est mihi maius in fenestra.
  3. Rus hoc dicere, rus potes vocare?
  4. In quo ruta facit nemus Dianae,
  5. Argutae tegit ala quod cicadae,
  6. Quod formica die comedit uno,
  7. Clusae cui folium rosae corona est;
  8. In quo non magis invenitur herba,
  9. Quam Cosmi folium piperve crudum;
  10. In quo nec cucumis iacere rectus
  11. Nec serpens habitare tota possit.