Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
- Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
- Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
- Poma quod hiberna maturescentia capsa,
- Arbore quod verna luxuriosus ager;
- De Palatinis dominae quod Serica prelis,
- Sucina virginea quod regelata manu;
- Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
- Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
- Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
- Quod modo divitibus lapsa corona comis:
- Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
- Hoc fragrant pueri basia mane mei.
- Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
- Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
- Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
- Spirat Apellea redditus arte Memor.
- Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
- Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
- Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
- Et mihi secura pocula trade manu
- Trita patrum labris et tonso pura ministro;
- Anticus mensis restituatur honor.
- Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
- In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
- Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
- Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
- Quisquis Flaminiam teris, viator,
- Noli nobile praeterire marmor.
- Urbis deliciae salesque Nili,
- Ars et gratia, lusus et voluptas,
- Romani decus et dolor theatri
- Atque omnes Veneres Cupidinesque
- Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
- Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
- Nam terra est illi quantulacumque gravis.
- Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
- Et quas horribiles legant Sabinae:
- Hic totus volo rideat libellus
- Et sit nequior omnibus libellis.
- Qui vino madeat nec erubescat
- Pingui sordidus esse Cosmiano,
- Ludat cum pueris, amet puellas,
- Nec per circuitus loquatur illam,
- Ex qua nascimur, omnium parentem,
- Quam sanctus Numa mentulam vocabat.
- Versus hos tamen esse tu memento
- Saturnalicios, Apollinaris:
- Mores non habet hic meos libellus.
- Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abire
- Quo libet: urbanae scripsimus ista togae;
- Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu
- Et Tartesiaca concrepat aera manu.
- O quotiens rigida pulsabis pallia vena,