Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
  2. Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
  1. Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
  2. Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
  3. Poma quod hiberna maturescentia capsa,
  4. Arbore quod verna luxuriosus ager;
  5. De Palatinis dominae quod Serica prelis,
  6. Sucina virginea quod regelata manu;
  7. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  8. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  9. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  10. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  11. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  12. Hoc fragrant pueri basia mane mei.