Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et vagientes intus audit infantes,
  2. Partem gulosam solvit indecens morbus.
  3. Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
  1. Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
  2. Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
  1. Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
  2. Et quare mihi tam mutuniati
  3. Sint leves pueri, subinde quaeris.
  4. Dicam simpliciter tibi roganti:
  5. Pedicant, Philomuse, curiosos.
  1. Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
  2. Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
  1. Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
  2. Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
  3. Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
  4. Nec locus hic nobis invidiosus erat.
  5. Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
  6. Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
  1. Et delator es et calumniator,
  2. Et fraudator es et negotiator,