Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Latro rogat; res est imperiosa timor:
- Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
- Frangam tonsori crura manusque simul.
- At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
- Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
- Senos Charinus omnibus digitis gerit,
- Nec nocte ponit anulos,
- Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
- Dactyliothecam non habet.
- Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
- Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
- Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
- Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
- Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
- Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
- At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
- Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
- Exorare, dei, si vos tam magna liceret
- Et bona velletis tam pretiosa dare,
- Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
- Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
- Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
- Summemmianis inquinatior buccis;
- Quem cum fenestra vidit a Suburana
- Obscena nudum Leda, fornicem cludit
- Mediumque mavult basiare, quam summum;
- Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
- Et voce certa consciaque dicebat,
- Puer an puella matris esset in ventre:
- —Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
- Arrigere linguam non potest fututricem.
- Nam dum tumenti mersus haeret in volva
- Et vagientes intus audit infantes,
- Partem gulosam solvit indecens morbus.
- Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
- Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
- Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
- Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
- Et quare mihi tam mutuniati
- Sint leves pueri, subinde quaeris.
- Dicam simpliciter tibi roganti:
- Pedicant, Philomuse, curiosos.
- Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
- Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
- Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
- Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
- Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
- Nec locus hic nobis invidiosus erat.
- Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
- Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
- Et delator es et calumniator,
- Et fraudator es et negotiator,
- Et fellator es et lanista. Miror
- Quare non habeas, Vacerra, nummos.
- Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
- Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
- Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
- Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
- Amphitheatrales inter nutrita magistros
- Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
- Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
- Qui non Erigones mallet habere canem,
- Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
- Luciferae pariter venit ad astra deae.
- Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
- Qualia Dulichio fata fuere cani:
- Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
- Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
- Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
- Non potui fato nobiliore mori.
- Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
- Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
- Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
- Nec te dente tuo saucia colla movent?
- A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
- Inspiciturque tua mentula facta manu.
- Si te delectat numerata pecunia, vende
- Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
- Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
- Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
- Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
- Sed multo maior vendere luxuria est.
- Hystericam vetulo se dixerat esse marito
- Et queritur futui Leda necesse sibi;
- Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
- Seque refert potius proposuisse mori.
- Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
- Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.