Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tunc libertatem divitiasque roget?
- Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
- Latro rogat; res est imperiosa timor:
- Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
- Frangam tonsori crura manusque simul.
- At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
- Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
- Senos Charinus omnibus digitis gerit,
- Nec nocte ponit anulos,
- Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
- Dactyliothecam non habet.
- Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
- Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
- Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
- Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
- Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
- Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
- At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
- Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
- Exorare, dei, si vos tam magna liceret
- Et bona velletis tam pretiosa dare,
- Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
- Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
- Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
- Summemmianis inquinatior buccis;
- Quem cum fenestra vidit a Suburana
- Obscena nudum Leda, fornicem cludit
- Mediumque mavult basiare, quam summum;
- Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
- Et voce certa consciaque dicebat,
- Puer an puella matris esset in ventre:
- —Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
- Arrigere linguam non potest fututricem.
- Nam dum tumenti mersus haeret in volva
- Et vagientes intus audit infantes,
- Partem gulosam solvit indecens morbus.
- Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
- Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
- Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
- Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,