Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et stipula et nigro pane carere potes!
  2. Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
  3. Constringatque tuos purpura pexa toros,
  4. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  5. Convivas roseo torserat ore puer:
  6. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
  7. Et nihil ex ulla perdere luce voles!
  8. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  9. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
  1. Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
  2. Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
  3. Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
  4. Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
  5. Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
  6. Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
  1. Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,