Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
- Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
- Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
- Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
- Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
- Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
- Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
- Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
- Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
- Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
- Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
- Permittunt in me quae tibi multa, natis.
- Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
- Tunc libertatem divitiasque roget?
- Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
- Latro rogat; res est imperiosa timor:
- Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
- Frangam tonsori crura manusque simul.