Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  2. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  3. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  4. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.