Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Turaque de medio semicremata rogo
  2. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  3. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  4. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  5. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
  3. Ars est captandi quod nolis velle videri;
  4. Ne facias optat, quod rogat ut facias.
  5. Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
  6. Pallidior fiet iam pariente Lupus.
  7. At tu consilio videaris ut usus amici,