Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
- Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
- Quale decus formae! Romanam credere matres
- Italides possunt, Atthides esse suam.
- Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
- Quod sperat generos quodque puella nurus.
- Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
- Et semper natis gaudeat illa tribus.
- Unguenta et casias et olentem funera murram
- Turaque de medio semicremata rogo
- Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
- Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.