Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Altera non deerunt tenui versata favilla,
- Et Velabrensi massa coacta foco,
- Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
- Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
- Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
- Et chortis saturas atque paludis aves,
- Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
- Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
- Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
- Rura vel aeterno proxima Vergilio.
- Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
- Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
- Quale decus formae! Romanam credere matres
- Italides possunt, Atthides esse suam.
- Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
- Quod sperat generos quodque puella nurus.