Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
  2. Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
  3. Utilis, et porris fila resecta suis,
  4. Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
  5. Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
  6. Altera non deerunt tenui versata favilla,
  7. Et Velabrensi massa coacta foco,
  8. Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
  9. Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
  10. Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
  11. Et chortis saturas atque paludis aves,
  12. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  13. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  14. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  15. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno