Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  2. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  3. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  4. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.