Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et chortis saturas atque paludis aves,
  2. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  3. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  4. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  5. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.
  1. Unguenta et casias et olentem funera murram
  2. Turaque de medio semicremata rogo
  3. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  4. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  5. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  6. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
  3. Ars est captandi quod nolis velle videri;
  4. Ne facias optat, quod rogat ut facias.
  5. Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
  6. Pallidior fiet iam pariente Lupus.
  7. At tu consilio videaris ut usus amici,
  8. Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
  1. Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
  2. Vis animum mirer suspiciamque tuum?
  3. Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
  4. Et tristis nullo qui tepet igne focus,
  5. Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
  6. Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
  7. O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
  8. Et stipula et nigro pane carere potes!
  9. Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
  10. Constringatque tuos purpura pexa toros,
  11. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  12. Convivas roseo torserat ore puer:
  13. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos