Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et Velabrensi massa coacta foco,
  2. Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
  3. Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
  4. Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
  5. Et chortis saturas atque paludis aves,
  6. Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
  7. Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
  8. Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
  9. Rura vel aeterno proxima Vergilio.
  1. Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
  2. Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
  3. Quale decus formae! Romanam credere matres
  4. Italides possunt, Atthides esse suam.
  5. Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
  6. Quod sperat generos quodque puella nurus.
  7. Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
  8. Et semper natis gaudeat illa tribus.
  1. Unguenta et casias et olentem funera murram
  2. Turaque de medio semicremata rogo
  3. Et quae de Stygio rapuisti cinnama lecto,
  4. Inprobe, de turpi, Zoile, redde sinu.
  5. A pedibus didicere manus peccare protervae.
  6. Non miror furem, qui fugitivus eras.
  1. Hortatur fieri quod te Lupus, Urbice, patrem,
  2. Ne credas; nihil est, quod minus ille velit.
  3. Ars est captandi quod nolis velle videri;
  4. Ne facias optat, quod rogat ut facias.
  5. Dicat praegnantem tua se Cosconia tantum:
  6. Pallidior fiet iam pariente Lupus.
  7. At tu consilio videaris ut usus amici,
  8. Sic morere, ut factum te putet esse patrem.
  1. Quod nimium mortem, Chaeremon Stoice, laudas,
  2. Vis animum mirer suspiciamque tuum?
  3. Hanc tibi virtutem fracta facit urceus ansa,
  4. Et tristis nullo qui tepet igne focus,
  5. Et teges et cimex et nudi sponda grabati,
  6. Et brevis atque eadem nocte dieque toga.
  7. O quam magnus homo es, qui faece rubentis aceti
  8. Et stipula et nigro pane carere potes!
  9. Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis
  10. Constringatque tuos purpura pexa toros,
  11. Dormiat et tecum, modo qui dum Caecuba miscet
  12. Convivas roseo torserat ore puer:
  13. O quam tu cupies ter vivere Nestoris annos
  14. Et nihil ex ulla perdere luce voles!
  15. Rebus in angustis facile est contemnere vitam:
  16. Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
  1. Miraris, docto quod carmina mitto Severo,
  2. Ad cenam cum te, docte Severe, vocem?
  3. Iuppiter ambrosia satur est et nectare vivit;
  4. Nos tamen exta Iovi cruda merumque damus.
  5. Omnia cum tibi sint dono concessa deorum,
  6. Si quod habes non vis, ergo quid accipies?
  1. Cum me velle vides tentumque, Telesphore, sentis,
  2. Magna rogas—puta me velle negare: licet?—
  3. Et nisi iuratus dixi 'dabo', subtrahis illas,
  4. Permittunt in me quae tibi multa, natis.
  5. Quid si me tonsor, cum stricta novacula supra est,
  6. Tunc libertatem divitiasque roget?
  7. Promittam; neque enim rogat illo tempore tonsor,
  8. Latro rogat; res est imperiosa timor:
  9. Sed fuerit curva cum tuta novacula theca,
  10. Frangam tonsori crura manusque simul.
  11. At tibi nil faciam, sed lota mentula lana
  12. Λαικάζειν cupidae dicet avaritiae.
  1. Senos Charinus omnibus digitis gerit,
  2. Nec nocte ponit anulos,
  3. Nec cum lavatur. Causa quae sit, quaeritis?
  4. Dactyliothecam non habet.
  1. Sit Phlogis an Chione Veneri magis apta, requiris?
  2. Pulchrior est Chione; sed Phlogis ulcus habet,
  3. Ulcus habet Priami quod tendere possit alutam
  4. Quodque senem Pelian non sinat esse senem,
  5. Ulcus habet quod habere suam vult quisque puellam,
  6. Quod sanare Criton, non quod Hygia potest:
  7. At Chione non sentit opus nec vocibus ullis
  8. Adiuvat, absentem marmoreamve putes.
  9. Exorare, dei, si vos tam magna liceret
  10. Et bona velletis tam pretiosa dare,
  11. Hoc quod habet Chione corpus faceretis haberet
  12. Ut Phlogis, et Chione quod Phlogis ulcus habet.
  1. Lingua maritus, moechus ore Nanneius,
  2. Summemmianis inquinatior buccis;
  3. Quem cum fenestra vidit a Suburana
  4. Obscena nudum Leda, fornicem cludit
  5. Mediumque mavult basiare, quam summum;
  6. Modo qui per omnes viscerum tubos ibat
  7. Et voce certa consciaque dicebat,
  8. Puer an puella matris esset in ventre:
  9. —Gaudete cunni; vestra namque res acta est—
  10. Arrigere linguam non potest fututricem.
  11. Nam dum tumenti mersus haeret in volva
  12. Et vagientes intus audit infantes,
  13. Partem gulosam solvit indecens morbus.
  14. Nec purus esse nunc potest nec inpurus.
  1. Lesbia se iurat gratis numquam esse fututam.
  2. Verum est. Cum futui vult, numerare solet.
  1. Spectas nos, Philomuse, cum lavamur,
  2. Et quare mihi tam mutuniati
  3. Sint leves pueri, subinde quaeris.
  4. Dicam simpliciter tibi roganti:
  5. Pedicant, Philomuse, curiosos.
  1. Nescio tam multis quid scribas, Fauste, puellis:
  2. Hoc scio, quod scribit nulla puella tibi.
  1. Sescenti cenant a te, Iustine, vocati
  2. Lucis ad officium quae tibi prima fuit.
  3. Inter quos, memini, non ultimus esse solebam;
  4. Nec locus hic nobis invidiosus erat.
  5. Postera sed festae reddis sollemnia mensae:
  6. Sescentis hodie, cras mihi natus eris.
  1. Et delator es et calumniator,
  2. Et fraudator es et negotiator,
  3. Et fellator es et lanista. Miror
  4. Quare non habeas, Vacerra, nummos.
  1. Nil mihi das vivus; dicis post fata daturum.
  2. Si non es stultus, scis, Maro, quid cupiam.
  1. Parva rogas magnos; sed non dant haec quoque magni.
  2. Ut pudeat levius te, Matho, magna roga.
  1. Amphitheatrales inter nutrita magistros
  2. Venatrix, silvis aspera, blanda domi,
  3. Lydia dicebar, domino fidissima Dextro,
  4. Qui non Erigones mallet habere canem,
  5. Nec qui Dictaea Cephalum de gente secutus
  6. Luciferae pariter venit ad astra deae.
  7. Non me longa dies nec inutilis abstulit aetas,
  8. Qualia Dulichio fata fuere cani:
  9. Fulmineo spumantis apri sum dente perempta,
  10. Quantus erat, Calydon, aut, Erymanthe, tuus.
  11. Nec queror infernas quamvis cito rapta sub umbras:
  12. Non potui fato nobiliore mori.
  1. Vendere, Tucca, potes centenis milibus emptos?
  2. Plorantis dominos vendere, Tucca, potes?
  3. Nec te blanditiae, nec verba rudesve querellae,
  4. Nec te dente tuo saucia colla movent?
  5. A facinus! tunica patet inguen utrimque levata,
  6. Inspiciturque tua mentula facta manu.
  7. Si te delectat numerata pecunia, vende
  8. Argentum, mensas, murrina, rura, domum;
  9. Vende senes servos, ignoscent, vende paternos:
  10. Ne pueros vendas, omnia vende, miser.
  11. Luxuria est emere hos—quis enim dubitatve negatve?—,
  12. Sed multo maior vendere luxuria est.
  1. Hystericam vetulo se dixerat esse marito
  2. Et queritur futui Leda necesse sibi;
  3. Sed flens atque gemens tanti negat esse salutem
  4. Seque refert potius proposuisse mori.
  5. Vir rogat, ut vivat virides nec deserat annos,
  6. Et fieri, quod iam non facit ipse, sinit.
  7. Protinus accedunt medici medicaeque recedunt,
  8. Tollunturque pedes. O medicina gravis!
  1. Drauci Natta sui vocat pipinnam,
  2. Collatus cui+ Gallus est Priapus.
  1. Venturum iuras semper mihi, Lygde, roganti
  2. Constituisque horam constituisque locum.
  3. Cum frustra iacui longa prurigine tentus,
  4. Succurrit pro te saepe sinistra mihi.
  5. Quid precer, o fallax, meritis et moribus istis?
  6. Umbellam luscae, Lygde, feras dominae.
  1. Curandum penem commisit Baccara Raetus
  2. Rivali medico. Baccara Gallus erit.
  1. Theca tectus ahenea lavatur
  2. Tecum, Caelia, servus; ut quid, oro,
  3. Non sit cum citharoedus aut choraules?
  4. Non vis, ut puto, mentulam videre.
  5. Quare cum populo lavaris ergo?
  6. Omnes an tibi nos sumus spadones?