Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Te colet invictus pro libertate Camillus,
- Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
- Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
- Imperium tradet, cum positurus erit;
- Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
- Donabit totas et tibi Crassus opes.
- Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
- Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
- Unctis falciferi senis diebus,
- Regnator quibus imperat fritillus,
- Versu ludere non laborioso
- Permittis, puto, pilleata Roma.
- Risisti; licet ergo, non vetamur.
- Pallentes procul hinc abite curae;
- Quidquid venerit obvium, loquamur
- Morosa sine cogitatione.