Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et, cum tot Croesos viceris, esse Numam.
  2. Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
  3. Elysium liceat si vacuare nemus:
  4. Te colet invictus pro libertate Camillus,
  5. Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
  6. Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
  7. Imperium tradet, cum positurus erit;
  8. Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
  9. Donabit totas et tibi Crassus opes.
  10. Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
  11. Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
  1. Unctis falciferi senis diebus,
  2. Regnator quibus imperat fritillus,
  3. Versu ludere non laborioso
  4. Permittis, puto, pilleata Roma.
  5. Risisti; licet ergo, non vetamur.
  6. Pallentes procul hinc abite curae;
  7. Quidquid venerit obvium, loquamur
  8. Morosa sine cogitatione.
  9. Misce dimidios, puer, trientes,
  10. Quales Pythagoras dabat Neroni,
  11. Misce, Dindyme, sed frequentiores:
  12. Possum nil ego sobrius; bibenti
  13. Succurrent mihi quindecim poetae.
  14. Da nunc basia, sed Catulliana:
  15. Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
  16. Donabo tibi Passerem Catulli.
  1. Iam certe stupido non dices, Paula, marito,
  2. Ad moechum quotiens longius ire voles,
  3. 'Caesar in Albanum iussit me mane venire,
  4. Caesar Circeios.' Iam stropha talis abi=t.
  5. Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
  6. Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
  7. Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?
  8. Haerebit dominae vir comes ipse suae,
  9. Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
  10. Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
  11. Diceret hystericam se forsitan altera moecha