Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Imperium tradet, cum positurus erit;
  2. Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
  3. Donabit totas et tibi Crassus opes.
  4. Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
  5. Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
  1. Unctis falciferi senis diebus,
  2. Regnator quibus imperat fritillus,
  3. Versu ludere non laborioso
  4. Permittis, puto, pilleata Roma.
  5. Risisti; licet ergo, non vetamur.
  6. Pallentes procul hinc abite curae;
  7. Quidquid venerit obvium, loquamur
  8. Morosa sine cogitatione.
  9. Misce dimidios, puer, trientes,
  10. Quales Pythagoras dabat Neroni,
  11. Misce, Dindyme, sed frequentiores:
  12. Possum nil ego sobrius; bibenti
  13. Succurrent mihi quindecim poetae.
  14. Da nunc basia, sed Catulliana:
  15. Quae si tot fuerint, quot ille dixit,