Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
- Indixit cenam dives amica tibi.
- Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
- Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
- Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
- Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
- Silius optatae succurrere censuit umbrae,
- Silius et vatem, non minor ipse, colit.
- Tanta est quae Titio columna pendet,
- Quantam Lampsaciae colunt puellae.
- Hic nullo comitante nec molesto
- Thermis grandibus et suis lavatur.
- Anguste Titius tamen lavatur.
- Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
- Condicio est melior si tibi nulla, veni.
- Octavam poteris servare; lavabimur una:
- Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
- Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
- Utilis, et porris fila resecta suis,
- Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
- Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
- Altera non deerunt tenui versata favilla,
- Et Velabrensi massa coacta foco,
- Et quae Picenum senserunt frigus olivae.
- Haec satis in gustu. Cetera nosse cupis?
- Mentiar, ut venias: pisces, conchylia, sumen
- Et chortis saturas atque paludis aves,
- Quae nec Stella solet rara nisi ponere cena.
- Plus ego polliceor: nil recitabo tibi,
- Ipse tuos nobis relegas licet usque Gigantas,
- Rura vel aeterno proxima Vergilio.
- Claudia caeruleis cum sit Rufina Britannis
- Edita, quam Latiae pectora gentis habet!
- Quale decus formae! Romanam credere matres
- Italides possunt, Atthides esse suam.
- Di bene, quod sancto peperit fecunda marito,
- Quod sperat generos quodque puella nurus.
- Sic placeat superis, ut coniuge gaudeat uno
- Et semper natis gaudeat illa tribus.
- Unguenta et casias et olentem funera murram