Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
  2. Tu Megaran credis non habuisse natis?
  3. Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
  4. Oebalius flammas iussit abire puer.
  5. Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
  6. Aeacidae propior levis amicus erat.
  7. Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
  8. Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
  1. Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
  2. Esse tibi veras credis amicitias?
  3. Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
  4. Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
  1. Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
  2. Seu puer arrisit sive puella tibi,
  3. Contentus non es foribus veloque seraque,
  4. Secretumque iubes grandius esse tibi:
  5. Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
  6. Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
  7. Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
  8. Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.