Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Corripis et culum te quoque habere refers.
  2. Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
  3. Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
  4. Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
  5. Tu Megaran credis non habuisse natis?
  6. Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
  7. Oebalius flammas iussit abire puer.
  8. Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
  9. Aeacidae propior levis amicus erat.
  10. Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
  11. Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
  1. Orbus es et locuples et Bruto consule natus: