Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
- Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
- Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
- Esse tibi veras credis amicitias?
- Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
- Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
- Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
- Seu puer arrisit sive puella tibi,
- Contentus non es foribus veloque seraque,
- Secretumque iubes grandius esse tibi:
- Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
- Punctaque lasciva quae terebrantur acu.
- Nemo est tam teneri tam sollicitique pudoris,
- Qui vel pedicat, Canthare, vel futuit.
- Iam nisi per somnum non arrigis et tibi, Mevi,
- Incipit in medios meiere verpa pedes,
- Truditur et digitis pannucea mentula lassis
- Nec levat extinctum sollicitata caput.
- Quid miseros frustra cunnos culosque lacessis?
- Summa petas: illic mentula vivit anus.
- Omnia femineis quare dilecta catervis
- Balnea devitat Lattara? Ne futuat.
- Cur nec Pompeia lentus spatiatur in umbra,
- Nec petit Inachidos limina? Ne futuat.
- Cur Lacedaemonio luteum ceromate corpus
- Perfundit gelida Virgine? Ne futuat.
- Cum sic feminei generis contagia vitet,
- Cur lingit cunnum Lattara? Ne futuat.
- Silius haec magni celebrat monimenta Maronis,
- Iugera facundi qui Ciceronis habet.
- Heredem dominumque sui tumulive larisve
- Non alium mallet nec Maro nec Cicero.
- Nulla est hora tibi qua non me, Phylli, furentem
- Despolies: tanta calliditate rapis.
- Nunc plorat speculo fallax ancilla relicto,
- Gemma vel a digito vel cadit aure lapis;
- Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt,
- Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
- Amphora nunc petitur nigri cariosa Falerni,
- Expiet ut somnos garrula saga tuos;
- Nunc ut emam grandemve lupum mullumve bilibrem,
- Indixit cenam dives amica tibi.
- Sit pudor et tandem veri respectus et aequi:
- Nil tibi, Phylli, nego; nil mihi, Phylli, nega.
- Iam prope desertos cineres et sancta Maronis
- Nomina qui coleret, pauper et unus erat.
- Silius optatae succurrere censuit umbrae,
- Silius et vatem, non minor ipse, colit.
- Tanta est quae Titio columna pendet,
- Quantam Lampsaciae colunt puellae.
- Hic nullo comitante nec molesto
- Thermis grandibus et suis lavatur.
- Anguste Titius tamen lavatur.
- Cenabis belle, Iuli Cerialis, apud me;
- Condicio est melior si tibi nulla, veni.
- Octavam poteris servare; lavabimur una:
- Scis, quam sint Stephani balnea iuncta mihi.
- Prima tibi dabitur ventri lactuca movendo
- Utilis, et porris fila resecta suis,
- Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
- Sed quam cum rutae frondibus ova tegant;
- Altera non deerunt tenui versata favilla,
- Et Velabrensi massa coacta foco,
- Et quae Picenum senserunt frigus olivae.