Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Iane, refers Nervae; vos precor ore pio:
  2. Hunc omnes servate ducem, servate senatum;
  3. Moribus hic vivat principis, ille suis.
  1. Tanta tibi est recti reverentia, Caesar, et aequi,
  2. Quanta Numae fuerat: sed Numa pauper erat.
  3. Ardua res haec est, opibus non tradere mores
  4. Et, cum tot Croesos viceris, esse Numam.
  5. Si redeant veteres, ingentia nomina, patres,
  6. Elysium liceat si vacuare nemus:
  7. Te colet invictus pro libertate Camillus,
  8. Aurum Fabricius, te tribuente, volet;
  9. Te duce gaudebit Brutus, tibi Sulla cruentus
  10. Imperium tradet, cum positurus erit;
  11. Et te privato cum Caesare Magnus amabit,
  12. Donabit totas et tibi Crassus opes.
  13. Ipse quoque infernis revocatus Ditis ab umbris
  14. Si Cato reddatur, Caesarianus erit.
  1. Unctis falciferi senis diebus,
  2. Regnator quibus imperat fritillus,
  3. Versu ludere non laborioso
  4. Permittis, puto, pilleata Roma.
  5. Risisti; licet ergo, non vetamur.
  6. Pallentes procul hinc abite curae;
  7. Quidquid venerit obvium, loquamur
  8. Morosa sine cogitatione.
  9. Misce dimidios, puer, trientes,
  10. Quales Pythagoras dabat Neroni,
  11. Misce, Dindyme, sed frequentiores:
  12. Possum nil ego sobrius; bibenti
  13. Succurrent mihi quindecim poetae.
  14. Da nunc basia, sed Catulliana:
  15. Quae si tot fuerint, quot ille dixit,
  16. Donabo tibi Passerem Catulli.
  1. Iam certe stupido non dices, Paula, marito,
  2. Ad moechum quotiens longius ire voles,
  3. 'Caesar in Albanum iussit me mane venire,
  4. Caesar Circeios.' Iam stropha talis abi=t.
  5. Penelopae licet esse tibi sub principe Nerva:
  6. Sed prohibet scabies ingeniumque vetus.
  7. Infelix, quid ages? aegram simulabis amicam?
  8. Haerebit dominae vir comes ipse suae,
  9. Ibit et ad fratrem tecum matremque patremque.
  10. Quas igitur fraudes ingeniosa paras?
  11. Diceret hystericam se forsitan altera moecha
  12. In Sinuessano velle sedere lacu.
  13. Quanto tu melius, quotiens placet ire fututum,
  14. Quae verum mavis dicere, Paula, viro!
  1. Lassa quod hesterni spirant opobalsama dracti,
  2. Ultima quod curvo quae cadit aura croco;
  3. Poma quod hiberna maturescentia capsa,
  4. Arbore quod verna luxuriosus ager;
  5. De Palatinis dominae quod Serica prelis,
  6. Sucina virginea quod regelata manu;
  7. Amphora quod nigri, sed longe, fracta Falerni,
  8. Quod qui Sicanias detinet hortus apes;
  9. Quod Cosmi redolent alabastra focique deorum,
  10. Quod modo divitibus lapsa corona comis:
  11. Singula quid dicam? non sunt satis; omnia misce:
  12. Hoc fragrant pueri basia mane mei.
  13. Scire cupis nomen? si propter basia, dicam.
  14. Iurasti: nimium scire, Sabine, cupis.
  1. Clarus fronde Iovis, Romani fama coturni,
  2. Spirat Apellea redditus arte Memor.
  1. Contulit ad saturas ingentia pectora Turnus.
  2. Cur non ad Memoris carmina? Frater erat.
  1. Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili
  2. Et mihi secura pocula trade manu
  3. Trita patrum labris et tonso pura ministro;
  4. Anticus mensis restituatur honor.
  5. Te potare decet gemma, qui Mentora frangis
  6. In scaphium moechae, Sardanapalle, tuae.
  1. Ius tibi natorum vel septem, Zoile, detur,
  2. Dum matrem nemo det tibi, nemo patrem.
  1. Quisquis Flaminiam teris, viator,
  2. Noli nobile praeterire marmor.
  3. Urbis deliciae salesque Nili,
  4. Ars et gratia, lusus et voluptas,
  5. Romani decus et dolor theatri
  6. Atque omnes Veneres Cupidinesque
  7. Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
  1. Heredes, nolite brevem sepelire colonum:
  2. Nam terra est illi quantulacumque gravis.
  1. Sunt chartae mihi, quas Catonis uxor
  2. Et quas horribiles legant Sabinae:
  3. Hic totus volo rideat libellus
  4. Et sit nequior omnibus libellis.