Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
- Pauper, et in populo quaeris habere locum.
- Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
- Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
- Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
- Pervenit et victor praemia plura refert.
- I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
- Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
- Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
- Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
- Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.
- Cenabit belle, non habitabit Aper.
- Ignotos mihi cum voces trecentos,
- Quare non veniam vocatus ad te,
- Miraris quererisque litigasque.
- Solus ceno, Fabulle, non libenter.
- Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius alba
- Signat, io, votis redditus, ecce, meis:
- Desperasse iuvat veluti iam rupta sororum
- Fila; minus gaudent qui timuere nihil.
- Hypne, quid expectas, piger? inmortale Falernum
- Funde, senem poscunt talia vota cadum:
- Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,
- Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
- Zoile, quid tota gemmam praecingere libra
- Te iuvat et miserum perdere sardonycha?
- Anulus iste tuis fuerat modo cruribus aptus:
- Non eadem digitis pondera conveniunt.
- Mulio viginti veni=t modo milibus, Aule.
- Miraris pretium tam grave? surdus erat.
- Cunarum fueras motor, Charideme, mearum
- Et pueri custos adsiduusque comes.
- Iam mihi nigrescunt tonsa sudaria barba
- Et queritur labris puncta puella meis;
- Sed tibi non crevi: te noster vilicus horret,
- Te dispensator, te domus ipsa pavet.
- Ludere nec nobis, nec tu permittis amare;
- Nil mihi vis et vis cuncta licere tibi.
- Corripis, observas, quereris, suspiria ducis,
- Et vix a ferulis temperat ira tua.
- Si Tyrios sumpsi cultus unxive capillos,
- Exclamas 'Numquam fecerat ista pater';
- Et numeras nostros adstricta fronte trientes,
- Tamquam de cella sit cadus ille tua.
- Desine; non possum libertum ferre Catonem.
- Esse virum iam me dicet amica tibi.
- Formosam Glyceran amat Lupercus
- Et solus tenet imperatque solus.
- Quam toto sibi mense non fututam
- Cum tristis quereretur et roganti
- Causam reddere vellet Aeliano,
- Respondit, Glycerae dolere dentes.
- Indulget pecori nimium dum pastor Amyntas
- Et gaudet fama luxuriaque gregis,
- Cedentes oneri ramos silvamque fluentem
- Vicit, concussas ipse secutus opes.
- Triste nemus dirae vetuit superesse rapinae
- Damnavitque rogis noxia ligna pater.
- Pingues, Lygde, sues habeat vicinus Iollas:
- Te satis est nobis adnumerare pecus.
- Vivida cum poscas epigrammata, mortua ponis
- Lemmata. Quid fieri, Caeciliane, potest?
- Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,
- Et thyma Cecropiae Corsica ponis api!
- Deprensum in puero tetricis me vocibus, uxor,
- Corripis et culum te quoque habere refers.
- Dixit idem quotiens lascivo Iuno Tonanti!
- Ille tamen grandi cum Ganymede iacet.
- Incurvabat Hylan posito Tirynthius arcu:
- Tu Megaran credis non habuisse natis?
- Torquebat Phoebum Daphne fugitiva: sed illas
- Oebalius flammas iussit abire puer.
- Brisei+s multum quamvis aversa iaceret,
- Aeacidae propior levis amicus erat.
- Parce tuis igitur dare mascula nomina rebus,
- Teque puta cunnos, uxor, habere duos.
- Orbus es et locuples et Bruto consule natus:
- Esse tibi veras credis amicitias?
- Sunt verae, sed quas iuvenis, quas pauper habebas.
- Qui novus est, mortem diligit ille tuam.
- Intrasti quotiens inscriptae limina cellae,
- Seu puer arrisit sive puella tibi,
- Contentus non es foribus veloque seraque,
- Secretumque iubes grandius esse tibi:
- Oblinitur minimae si qua est suspicio rimae
- Punctaque lasciva quae terebrantur acu.