Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,
  2. Nec sera nec clavis nec canis atque calix.
  3. Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videri
  4. Pauper, et in populo quaeris habere locum.
  5. Mentiris vanoque tibi blandiris honore.
  6. Non est paupertas, Nestor, habere nihil.
  1. Saepius ad palmam prasinus post fata Neronis
  2. Pervenit et victor praemia plura refert.
  3. I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:
  4. Vicit nimirum non Nero, sed prasinus
  1. Aedes emit Aper, sed quas nec noctua vellet
  2. Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.